monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, II <<<     >>> IV

Caput III

1 Dicuntur autem in scripturis inimici Dei, qui non natura, sed vitiis adversantur eius imperio, nihil ei valentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi voluntate, non potestate laedendi. Deus namque inmutabilis est et omni modo incorruptibilis.
2 Idcirco vitium, quo resistunt Deo qui eius appellantur inimici, non est Deo, sed ipsis malum, neque hoc ob aliud, nisi quia corrumpit in eis naturae bonum. Natura igitur contraria non est Deo, sed vitium quia malum est, contrarium est bono.
3 Quis autem neget Deum summe bonum? Vitium ergo contrarium est Deo, tamquam malum bono. Porro autem bonum est et natura quam vitiat; unde et huic bono utique contrarium est; sed Deo tantummodo tamquam bono malum, naturae vero, quam vitiat, non tantum malum, sed etiam noxium.
4 Nulla quippe mala Deo noxia, sed mutabilibus corruptibilibusque naturis, bonis tamen ipsorum quoque testimonio vitiorum. Si enim bonae non essent, eis vitia nocere non possent. Nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimunt integritatem pulchritudinem, salutem virtutem et quidquid boni naturae per vitium detrahi sive minui consuevit?
5 Quod si omnino desit, nihil boni adimendo non nocet ac per hoc nec vitium est. Nam esse vitium et non nocere non potest. Unde colligitur, quamvis non possit vitium nocere incommutabili bono, non tamen posse nocere nisi bono, quia non inest, nisi ubi nocet. Hoc etiam isto modo dici potest, vitium esse nec in summo posse bono nec nisi in aliquo bono.
6 Sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam; quoniam naturae etiam illae; quae ex malae voluntatis initio vitiatae sunt, in quantum vitiosae sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt. Et cum in poenis est natura vitiosa, excepto eo, quod natura est, etiam hoc ibi bonum est, quod inpunita non est. Hoc enim est iustum et omne iustum procul dubio bonum.
7 Non enim quisquam de vitiis naturalibus, sed de voluntariis poenas luit. Nam etiam quod vitium consuetudine nimiove progressu roboratum velut naturaliter inolevit, a voluntate sumpsit exordium. De vitiis quippe nunc loquimur eius naturae, cui mens inest capax intellegibilis lucis, qua discernitur iustum ab iniusto.